VARNSPERGUM seu FARNSPERGUM

VARNSPERGUM seu FARNSPERGUM
VARNSPERGUM, seu FARNSPERGUM
arx cum Comitatu cognomine, in territorio Rei publ. Basiliensis, supra Reinfeldamm, in edito monte sita, intra limites Landgraviatus Sisgoviani. Quondam Tiersteniis Comitibus paruit, fuitque a Sigismundo Simonis filio, post terraemotus Rauricos, restaurata. Huius autem filiô Ottone, A. C. 1420. sine herede masculo decedente, ad Falcostenios Barones transiit, qui Austriis Principibus illam aliquandiu oppignorârunt. Obsessa tum fuit ab helvetiis A. C. 1444. eo quod Thomas Folcostenius, Brugas Bernensium oppid. Exussisset; mox adventu Delphini, obsidio soluta est, contingitque proelium San-Iacobaeum prope Basileam utrique parti damnosum. Tandem A. C. 1462. cum toto eius dominio, pro certa argenti summa Basiliensib. illam Barones vendidêre: a quo tempore Praefectus eo mittitur: quorum primus fuit Petrus offenburgius. Vide Stumpf. l. 12. de Raurac. c. 14. et Christ. Urstisium, Histor. Basil.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”